Consolatorium theologicum
Liber 9, Cap. 3: De sobiretate et temperantia
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 59v-60r)

Homepage     Index Page

Ceterum de sobrietate seu temperantia nequaquam tristari posses: quinimmo potius gauderes si bona que ex his homini proueniunt diligenter aduerteres. Unde Augustinus. Sobrietas mentis est et sensus memborum corporisque tutela: castitatis pudicitieque munimen: pudori proxima: amicitie pacisque serua: honestati semper coniuncta: criminum vitiorumque omnium profuga. Et iterum. Sobrietatis perseuerantia inestimabilis est animi fortitudo: omnes eam virtutes et omnes laudum tituli semper concupiscunt: quia sine ipsa ornari aut placere non possent. hec Augustinus. Unde et Origenes. Sobrietas omnium virtutum mater est: sicut econuerso ebrietas omnium vitiorum. Considera etiam temperantie laudem: et vitii sibi oppositi vituperium: et digne cessabit in te passio tristicie. De primo dicit Chrysostomus. Nihil sic sensuum acumen operatur sicut refectio moderata. Unde et Hieronymus. Modicus ac temperatus cibus et carni et anime vtilis est. De secundo dicit Isidorus. Gule saturitas nimia aciem mentis obtundit: ingeniumque euertere facit. Unde et Hieronymus. Semper saturitati iuncta lasciuia est: vicina sunt sibi venter et genitalia: et pro memborum ordine ordo vitiorum.