|
Insuper propter ieiunium et abstinentiam non contristeris, nec fias sicut hypocrita tristis: sed potius contra tristiciam attende ad bona tam corporalia quam spiritualia que inde sunt speranda. Nempe vt dicit Ecclesiasticus: Non est census super censum salutis corporis: ad quem profecto multum confert ieiunium et abstinentia hominis exterioris. Unde Hieronymus: Mater sanitatis est abstinentia: mater egritudinis est voluptas. Sed et vulgacissimum est: quod abstinentia est summa medicina. O quanti calores febrium ieiuniis sunt extincti? O quotiens diuersarum infirmitatum materia in ieiunantibus est consumpta? O quotiens ex repletione nimia nonnulli paralisim et pessimos morbos incurrissent: si non vel sanguinem minuento vel per abstinentiam se iuuissent? Profecto ieiunium multotiens infirmum sanat: et sanum ab infirmitate vel etiam a morte quandoque preseruat: et per consequens a medicorum solario supportat. Audi et de bonis spiritualibus. Ecce si culpa maximum malorum est: sequitur quod mors culpe de maximis bonorum est. Hoc autem bonum de ieiunio et abstinentia vel causaliter predicatur. Unde Ambrosius. Ieiunium mors culpe excidium delictorum: remedium salutis: radix gratie: fundamentum est castitatis. Unde et Bernardus. Pro eo quod ab ipsis licitis abstinemus: ea nobis que prius commisimus illicita condonantur. Quid est condonari commissa: nisi ieiunio breui ieiunia redimi sempiterna? Gehennam enim meruimus vbi nunquam vullus cibus est: nulla consolatio: nullus terminus: vbi guttam aque diues postulat et accipere non meretur. Bonum et salutare ieiunium quo redimuntur eterna supplicia: dum remittuntur peccata. Hec Bernardus. Ideo etiam de ieiunio et abstinentia non tristari sed gaudere debes: quia cum his possunt vitia ab anima remoueri: et multa bona promereri. Unde in prefatione ecclesiastica dicitur de ieiunio: Qui corporali ieiunio vitia comprimis. Unde Bernardus. Ieiunium non solum ablutio est peccatorum: sed extirpatio vitiorum: non solum obtinet veniam: sed meretur gratiam: non solum delet peccata preterita que commisimus: sed et repellit futura que committere poteramus. Et iterum: Ieiunium orationem deuotionem et fiduciam donat. Unde et Petrus Rauennas. Ieiunium aufert vitiorum morbos: carnis amputat passiones: criminis causas propellit. Unde et Hieronymus. Ardentes diaboli sagitte ieiuniorum et vigiliarum frigore restringende sunt. Et iterum. Ieiunium non solum perfecta virtus: sed et ceterarum virtutum fundamentum est et sanctificatio. Unde et Augustinus. Ieiunium concupiscentie nebulas dispergit: libidinum ardores extinguit. Et iterum. Ieiunium purgat mentem: subleuat sensum: carnem spiritui subiicit. Denique considera quod ieiunium quamuis cibo videatur contrarium: tamen et ipsum cibus est virtutis interiorem hominem comfortantis. Unde Leo papa. Semper virtuti cibus ieiunium fuit. De abstinentia quoque prodeunt caste cogitationes: rationabiles voluntates: salubria consilia: et per voluntarias afflictiones caro concupiscentiis moritur et virtutibus spiritus innouatur. Hec ille. Considera etiam quod si tibi ieiunium corporalem cibum subtrahit: tanto mens vtilius spiritualem sibi cibum attrabit: qui quidem homini necessarius est. Non enim in solo pane viuit homo: sed in omni verbo quod procedit de ore dei: per cuius carentiam si saluator dimiserit nos ieiunos deficiemus in via. Porro si ratione ieiunii a cibo abstinens corporali: fame affligeris siue siti: sume cibum alium siue potum. Ut enim ait Cassiodorus: ipsis grauior est consuetudo subtracti cibi qui se escis aliis nesciunt consolari. hec ille. Dum ergo fame vel siti affligeris: perlustra armarium memorie seu arcam mentis tue arcane. et si quemquam dulcissimum cibum verbi dei inueneris ibi reseruatum: illum gusta: illo recreeris: atque de cella vinaria vino leticie spiritualis. Nempe cibum atque potum huiusmodi spiritualem gustando: non solum venies in obliuionem ieiunii et alterius puta carnalis cibi sumendi: sed et carebis eius appetitu tanquam insipidi: Quia gustato spiritu desipit omnis caro. Quod quidem si neglexeris: fatuis es similis nec compassione dignus. Quemadmodum nec talis qui propter grossioris cibi: puta nigri panis carentiam famesceret: eo quod cibos delicatos absconditos habens in copia eis vti non curaret. Hoc autem dico naturale quodammodo famis remedium attendendo: quod quidem remedium in proposito consisteret in suspensione ad cibum spiritualem per actualem considerationem: quemadmodum quis dum ad vnum cibum delicatum per actualem vsum suspenditur: interim naturaliter per appetitum grossioris cibi non vexatur.
|
|