Consolatorium theologicum
Liber 9, Cap. 7: De vili et duro vestitu
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 62v-63r)

Homepage     Index Page

Rursum non desideres vestitum delicatum: quia non licet talia appetere: presertim ei cui alias pacto quodam: secundum apostolum: concessum est christum induere. Unde Cyprianus. Serico et purpura induti christum sinceriter induere non possunt. Denique quid amplius vel potius in vestitu desideras quam in ipso et per ipsum deo gratum esse? quod delicate et preciose vestes minime operantur: sicut et sine peccato in pluribus minime deferuntur. Unde Gregorius. Nemo existimet in fluxu atque studio preciosarum vestium peccatum deesse: quia si hoc culpa non esset: nullo modo iohannem dominus de vestitus sui asperitate laudasset: et nequaquam Paulus feminas a preciosarum vestium appetitu compesceret dicens: Non in veste preciosa. Hec Gregorius. Hoc autem quam grande sit peccatum patet ex historia romanorum: vbi legitur quod ille qui primus apud eos purpura indutus fuit: percussus a fulmine interiit. Audi de hoc et Innocentium. Superbus inquit vt magnificus videatur satagit vestiri duplicibus: indui mollibus: preciosis ornari: Sed quid est preciosus ornatus: nisi se pulchrum foris dealbatum: intus autem spurcitia plenum? hec ille. Hinc esse potest quod Augustinum fertur dixisse: De preciosa veste erubesco: que si mihi datur vendo eam. Sed et Chrysostomus dicit: quod mollis vestis rigidum corpus facile reddit delicatum: facto vero corpore molliore: necesse est et animam participare lesionem. Nam vt plurimum operationes ipsius consonant dispositionibus corporis.