Demum in stramentis et lectisterniis non queras delitias: ne inde tormentum et luctum recipias. Lege quod prophetatum reperitur: dicente Esaia: Subter te sternetur tinea: et operimentum tuum erunt vermes. O qualis lectus subtus et qualia lectisternia superius? O quale et quam abominabile tormentum: quod quidem vt euadas merito debes gaudenter carere delitiis in lectorum et lectisterniorum mollicie delicata consistentibus. Et certe quia diabolus illa hora qua stramentis vtimur: presertim delicatis: maxime nos temptare solet: expedit tunc eum fugare. Unde Bernardus. Dum diabolus officinas fratrum circuit: debet eum fugare ab oratorio deuotio: a refectorio lectio: a capitulo patientia: a dormitorio stramenta vilia. hec Bernardus. Cuius dicto considerato: gaudenter stramentis vilibus est vtendum. Considera etiam gesta circa illum tenerrimum et vagientem infantulum in asperrimo frigore natum: frigido loco et tempore: in duro presepio pro lecto positum: et pro lectisterniis pannis inuoluntum vilibus. Nam et maximus dicit de ipso: quod apud iudeos sordebat in pannis. Unde et Beda super illo verbo: Reclinauit eum in presepio. Duri inquit presepis angustia continetur cui celum sedes est. Attende et matrem domini teneram et delicatam: que si lectum habuisset: puerum suum tam dilectum non in presepio posuisset in medio duum animalium infanti terribilium: Forsitan ipsa in terra nuda quieuit. Nam nihil legitur de eius lecto: quia nec erat ei locus in diuersorio. Fac ergo comparationem tui hominis ignobilis ad regem celi atque ad reginam mundi matrem domini vnigeniti. Fac comparationem tui rusticani et robusti ad teneritudinem pueri et puerpere: et teipsum apud te inuenies detestabilem merito haberi: qui de duricia lecti et lectisterniorum vilitate conqueri presumis: ac si tibi debeantur delitie: quibus caruit deus tuus et mater eius: Nonne erubescis qui talia commoda requiris? Fac comparationem tui iniusti et peccatoris ad puerum purissimum et ad matrem innocentem. Fac inter te et ipsos comparationem: et inuenies quod pro se nullo indigebant penalitatis remedio: Tu vero querendo commoda: penalitates refugis: quibus pro peccatorum tuorum remediis indigeres. Denique fac comparationem et recognosce differentiam inter te insipientem et puerum illum: qui dei virtus est et dei sapientia: qui non elegisset penalitates: nec pro lecto feni duriciam: nisi in huiusmodi aliquod magnum bonum latens cognouisset: et quodcunque illud sit: eiusdem boni participium cum tibi similibus penalitatibus cum gaudio comparabis. Sane si preter bonum implicite tactum de bono penalitatibus respondente desideres magis explicite edoceri: Ecce oportuit christum pati et ita intrare in gloriam suam. Proinde et tu sperare habes per incommoda patienter tolerata consequi gloriam: et per tormenta temporalia comparare tibi delitias sempiternas.
|