Incipit praefatio in consolatorium theologicum preclarissimi viri: magistri Iohannis de Tambaco: sacrarum litterarum doctoris.
Quoniam secundum apostolum: quaecumque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt: vt per consolationem scripturarum spem habeamus: qua scilicet spe gaudentes in tribulatione ob quorumcumque tristium occasionem a spirituali gaudio in domino continuando minime deficiamus. Idcirco consideratis mundi huius tribulationibus ac multiplicibus turbationum causis seu occasionibus: cogitaui de infinitis consolationibus contentis implicite vel explicite in scripturis: quasdam redigere in hoc qualicunque opere in scriptis: Ad honorem dei consolatoris optimi et eximii: ac gloriosae virginis mariae: quam ipse paraclitus sic foecundauit quod deum totius consolationis nobis genuit: atque beatissimi iohannis euangelistae qui propter euangelizandi constantiam exilio religatus: diuinae visionis et allocutionis meruit crebra consolatione releuari: Necnon omnium sanctorum: quos per multas tribulationes oportuit intrare in regnum coelorum: Ac denique ad consolationem omnium hominum: precipue autem illorum qui pie viuere volunt in christo: et ob hoc: teste scriptura: persecutiones et temptationes patiuntur. Sane sicut olim insignis ille boetius: dum regis Theodorici fauere tyrannidi recusaret: missus in exilium et in carcerem reclusus: de consolatione philosophiae librum edidit. Sic et ego ab impugnatoribus iusticiae pariter et obedientie sanctae romanae ecclesiae: a propriae mansionis loco eiectus: quandam exilii speciem sustinens: praefatum opus aggressus: ipsum si legentibus paceret: de consolatione theologiae appellandum iudicarem. Quod si interdum philosophorum ac rhetorum necnon aliorum auctoritates in eo sunt inserte: hoc ea intentione factum est qua doctorem excellentissimum Augustinum dixisse memini: Si qua vera dixerunt philosophi: sunt ab eis tanquam ab iniustis possessoribus in vsus nostros vendicanda. Uerum quia diuerse tristes personae variis ex causis seu occasionibus communibus et specialibus turbatae: variis indigent consolationum remediis: Idcirco vt in hoc libro pro qualibet persona ex quibuscunque causis turbata: parata consolatio in certo suo loco promptius valeat inueniri: a communioribus ad specialia vsque procedens: librum istum in quindecim libros partiales distinxi: contra hominis turbatiua: consolationum remedia continentes oportuna.
|