Consolatio theologiae

Home

Iohannes de Tambaco, Consolatio theologiae, 9.4: "Consolationes super abstinentiam ab osculis et amplexibus et voluptuosa personarum dilectarum contrectatione"
[Strassburg: Printer of Henricus Ariminensis (Georg Reyser?), ca. 1478, ff. 152r-153r]
(the classical quotation is underscored)


Quarto post premissa quidem propter abstinentiam ab osculis et amplexibus et voluptuosa personarum dilectarum contrectatione contristatus dominam consolatricem adiit sperans apud eam consolationem inuenire. At illa eidem mox de puellis suis duas adiunxit imperans vt ipsum consolentur.

I. Consideratio.

Prima itaque puella ipsum tristem alloquitur per hunc modum. Cum inquit tangentia sint quorum vltima sunt simul. et cum dicti tactus medium faciant inter hominem et deum. sequitur quidem ad tales tactus quod necesse est carere tactu quodam diuino multo suauiori. de quo loquitur regularis ille de arra anime. Queso inquit quid est illud dulce quod in eius recordatione aliquando me tangere solet. et quasi quibusdam amplexibus amoris intus teneo. et cetera. Sed dicti medii sublatio via est ad coniunctionem extremorum. sublato enim medio proculdubio coniunguntur extrema. quippe hoc minime fallit respectu illius extremi cuius hec sunt verba. Delicie mee esse cum filiis hominum. sequitur ergo tactus ille secundus internus qui tam dulcis propter quam cum sit vehementius ad delectationem mouens quam tactus alter. Interroga expertum et sentiet quod dico. nulla erit ratio quare de predicti immundi tactus carentia quis turbetur. Est autem et de osculis specialis ratio. quis enim uel mediocriter mundus. os quod cerneret inquinatum cuperet osculari. habet autem et sponsus anime oscula que prebeat. Osculetur me inquit sponsa osculo oris sui. Vtique os mundissimum esse constat. econtra libidinosum osculum os immundum reddit deosculantis pariter et deosculati. An non libido sordida est atque commaculat. Nonne etiam olet. igitur illa osculum excludit oris mundissimi odore suauissimo redolentis. spirat siquidem os diuinum odorem balsami. Nam et illa que processisse sese ex ore altissimi gloriatur. sicut inquit cynamomum et balsamum aromantizans odorem dedi. et quasi mira electa dedi suauitatem odoris. Igitur ne mundissimi oris altissimi tam suauiter redolentis desiderabili osculo quis priuetur. expedit et necesse est ut illo osculo careat quod ex libidine prouenit uel quod ad libidinem terminatur.

II. Consideratio.

Secunda puella animauertens multos esse quos premissum genus tristicie conturbat ad omnes simul sermonem dirigens ita ait. Quique filii hominum cur uidentes filias hominum quod sint pulcre. mox earum delectari queritis in amplexu. aut alio quouis tactu. O stulti nolite hoc appetere. non expedit quidem. Quis enim tam insanus qui si ydolum aliquod prospiceret pulcrum facie. sed per omne corpus alibi a spiritu et spinosum. eius nihil opus rueret in amplexum. Quid uero de filiabus hominum estimatis. pulcras attenditis. Sed queso ubi pulcritudo poterit hec discerni. Num alibi quam in facie. forte nec in facie. nam spina in oculo deformat faciem. Ille uero quas pulcras dicitis tanquam stulti secundum faciem iudicantes id est superficiem attendentes. que proinde non sunt spine in oculis uestris. non modo in suis oculis habent spinas. sed tota in facie atque per omne corpus ueraciter sunt spinose. Audite queso canticum sponsi sponsam suam unicam filiabus hominum tanquam eis prorsus dissimilem comperantis. Sicut inquit lilium inter spinas sic amica mea inter filias. Quod uerbum sane sub hoc accipite intellectu. Videlicet non quod quilibet una spina. sed quod instar ericii unaqueque totaliter sit speciosa. aculeis plena. Ita quidem ut omni ex parte qua tangitur illic pungens spina seu aculeus non modo inueniatur. uerum potius ipsius tangentis anime sauciande infigetur. Si tangis manum spinam infiget. Si os ore tetigeris utrumque labium spinarum barba affliget et breuiter non est pars in corpore que attacta medullis cordis attingentis spinarum aculeos non imprimat. Quapropter eo sane tempore quo nondum fuerit tempus amplexandi. sed longe fieri ab amplexibus quo nec tempus est tangendi. quemadmodum felicis meriti marie dixit saluator. noli me tangere. nondum enim ascendi ad patrem meum. huiusmodi inquam tempore dicat et quilibet uir sapiens. filie babilonis misere. noli me tangere. Suo nanque libidinoso complexu. quam contingit. quam deosculatur. quam ue manibus contrectat ac a quo contrectatur. spinis impressis vulnerat. cruentumque relinquit in suo sanguine vel dicam potius in sanguinibus peccatorum miserabiliter volutandum. Que nam forte quis inquiet sunt iste spine. Profecto horride spine sunt carnalia desideria. desidiosam animam vulnerantia. a qualibus spinis cauere nos ammonet princeps ipse apostolorum. Obsecro inquit vos abstinere a carnalibus desideriis qui militant aduersus animam. Verum si quempiam desideria ista tanquam spine non satis videantur affligere. per spinas poteris accipere diros aculeos pungentis conscientie. carnis delectationes auide concupitas sui remorsus contrarietate non modo vincentis. verum etiam quantotius atque acutius vindicantis. Voluptas enim quo auidius hausta est citius in contrarium recidit. vt ait ille illustris Seneca. Gaudere igitur magis oportuit quam dolere de abstinentia omnis voluptuosi contactus qui post fedam delectationem breui durantem. cor reddit saucium suis aculeis pungitiuis qui infixi profundius e corde educi nequeunt. priusquam homo proprii oris confessione confusionem notabilem patiatur.